|
II. Ambubaiarum
conlegia, pharmacopolae,
mendici, mimae,
balatrones, hoc genus
omne
maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:
quippe benignus erat.
Contra hic, ne prodigus
esse
dicatur metuens, inopi
dare nolit amico
frigus quo duramque
famem propellere possit.
Hunc si perconteris,
avi cur atque parentis
praeclaram ingrata
stringat malus ingluvie rem,
omnia conductis coemens
obsonia nummis,
sordidus atque animi
quod parvi nolit haberi,
respondet. Laudatur
ab his, culpatur
ab illis.
Fufidius vappae
famam timet ac nebulonis,
[dives agris, dives
positis in faenore nummis];
quinas hic capiti
mercedes exsecat,
atque
quanto perditior
quisque est, tanto
acrius urget;
nomina sectatur
modo sumpta veste
virili
sub patribus duris
tironum. 'Maxime' quis non
'Iuppiter!' exclamat, simul atque audivit? 'At in
se
pro quaestu sumptum
facit hic.' Vix
credere possis
quam sibi non
sit amicus, ita ut pater
ille, Terenti
fabula quem miserum
gnato vixisse fugato
inducit, non se peius cruciaverit
atque hic.
Si quis nunc quaerat, 'Quo
res haec pertinet?' illuc:
dum vitant stulti
vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis
demissis ambulat; est
qui
inguen ad obscenum
subductis usque facetus.
Pastillos Rufillus
olet, Gargonius hircum.
Nil medium est.
Sunt qui nolint
tetigisse nisi
illas,
quarum subsuta
talos tegat instita veste:
contra alius nullam nisi olenti in fornice
stantem.
Quidam notus homo
cum exiret fornice 'Macte
virtute esto,' inquit sententia
dia Catonis.
'Nam simul ac venas inflavit taetra libido,
huc iuvenes aequum est descendere, non alienas
permolere uxores.' 'Nolim laudarier,' inquit,
'sic me' mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae
pretium, procedere recte
qui moechos non vultis, ut omni parte laborent;
utque illis multo corrupta
dolore voluptas
atque haec rara
cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem
tecto dedit; ille flagellis
ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem
praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
accidit, ut quidam testes caudamque salacem
demeteret ferro. 'Iure,'
omnes; Galba
negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
libertinarum dico, Sallustius
in quas
non minus insanit, quam qui moechatur. At hic si,
qua res,
qua ratio suaderet
quaque modeste
munifico esse licet, vellet bonus
atque benignus
esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
dedecorique foret. Verum hoc
se amplectitur uno,
hoc amat et laudat 'Matronam nullam ego tango.'
Ut quondam Marsaeus, amator Originis
ille,
qui patrium mimae donat fundumque laremque,
'Nil fuerit mi,'
inquit 'cum uxoribus unquam alienis.'
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
fama malum gravius quam res
trahit. An tibi abunde
personam satis
est, non illud, quidquid ubique
officit, evitare? Bonam deperdere famam,
rem patris oblimare, malum est ubicumque.
Quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in
Fausta Sullae gener,
hoc miser uno
nomine deceptus,
poenas dedit usque superque
quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
exclusus fore,
cum Longarenus
foret intus.
Huic si mutonis verbis
mala tanta videntis
diceret haec animus
'Quid vis tibi? Numquid ego a te
magno prognatum deposco consule cunnum
velatumque stola,
mea cum conferbuit ira?'
quid responderet? 'Magno patre nata puella est.'
At quanto meliora
monet pugnantiaque
istis
dives opis natura
suae, tu si modo recte
dispensare velis
ac non fugienda
petendis
immiscere. Tuo
vitio rerumne labores,
nil referre putas?
Quare, ne paeniteat
te,
desine matronas sectarier, unde laboris
plus haurire mali est
quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic
inter niveos viridisque lapillos,
sit licet hoc, Cerinthe,
tuum, tenerum est femur aut crus
rectius, atque etiam melius persaepe togatae est.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
quod venale habet ostendit, nec, si quid honesti est
iactat habetque palam, quaerit quo
turpia celet.
Regibus hic mos
est: ubi equos mercantur, opertos
inspiciunt, ne, si facies,
ut saepe, decora
molli fulta pede
est, emptorem inducat
hiantem,
quod pulchrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte:
ne corporis optima
Lyncei
contemplere oculis, Hypsaea
caecior illa,
quae mala sunt, spectes. O
crus! O brachia! Verum
depugis, nasuta, brevi
latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
cetera, ni Catia
est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, nam
te
hoc facit insanum, multae tibi tum officient res,
custodes, lectica,
ciniflones, parasitae,
ad talos stola demissa et circumdata palla,
plurima, quae
invideant pure
apparere tibi
rem.
Altera, nil obstat:
Cois tibi paene
videre est
ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. An tibi mavis
insidias fieri pretiumque avellier ante
quam mercem ostendi? 'Leporem venator ut
alta
in nive sectetur, positum
sic tangere nolit,'
cantat et apponit:
'Meus est amor
huic similis; nam
transvolat in medio
posita et fugientia
captat.'
Hiscine versiculis
speras tibi posse dolores
atque aestus
curasque gravis e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura
modum quem,
quid latura sibi,
quid sit dolitura
negatum,
quaerere plus prodest et inane
abscindere soldo?
Num, tibi cum
fauces urit sitis, aurea quaeris
pocula? Num esuriens fastidis omnia praeter
pavonem rhombumque? Tument tibi cum inguina, num, si
ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
continuo fiat, malis tentigine rumpi?
Non ego: namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam, 'Post
paulo,' 'Sed pluris,'
'Si exierit vir,'
Gallis, hanc
Philodemus ait
sibi, quae neque magno
stet pretio neque cunctetur, cum est iussa venire.
Candida rectaque sit;
munda hactenus,
ut neque longa
nec magis alba velit, quam dat
natura, videri.
Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevum,
Illa et Egeria
est: do nomen quodlibet illi,
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
ianua frangatur, latret canis, undique magno
pulsa domus strepitu
resonet, vepallida
lecto
desiliat mulier, miseram
se conscia clamet,
cruribus haec
metuat, doti deprensa,
egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
ne nummi pereant aut puga aut denique
fama.
Deprendi miserum est; Fabio
vel iudice vincam.
|