|
III. Humano
capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit et varias inducere plumas
undique collatis
membris, ut
turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem, cuius velut aegri somnia vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae.
'Pictoribus atque poetis
quidlibet audendi semper fuit aequa
potestas.'
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
sed non ut placidis
coeant immitia, non ut
serpentes avibus geminentur,
tigribus agni.
Inceptis gravibus
plerumque et magna professis
purpureus, late qui splendeat, unus et alter
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flamen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non
erat his locus.
Et fortasse
cupressum
scis simulare:
quid hoc, si fractis
enatat exspes
navibus aere dato qui pingitur? Amphora
coepit
institui, currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod vis simplex dumtaxat et unum.
Maxima
pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
decipimur specie recti: brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter
unam,
delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit
culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum
faber imus et ungues
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere
totum
nesciet. Hunc
ego me, si quid componere curem,
non magis esse velim, quam pravo vivere naso,
spectandum nigris
oculis nigroque capillo.
Sumite
materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu quid ferre recusent,
quid valeant umeri: cui lecta potenter
erit res,
nec facundia
deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec
virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat,
hoc amet, hoc
spernat promissi carminis auctor.
In
verbis etiam tenuis
cautusque serendis
dixeris egregie, notum si callida
verbum
reddiderit iunctura novum.
Si forte necesse
est
indiciis monstrare
recentibus abdita
rerum,
fingere cinctutis
non exaudita
Cethegis
continget, dabiturque
licentia sumpta
pudenter.
Et nova fictaque
nuper habebunt verba fidem,
si
Graeco fonte cadent, parce
detorta: quid
autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
Vergilio Varioque? Ego
cur acquirere pauca
si possum invideor,
cum lingua Catonis
et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente
nota producere
nomen.
Vt silvae foliis
pronos mutantur in
annos,
prima cadunt,
ita verborum vetus
interit aetas,
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque, sive receptus
terra Neptunus classis
Aquilonibus arcet,
regis opus, sterilisve diu palus
aptaque remis
vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
seu cursum mutavit iniquum
frugibus amnis,
doctus iter melius: mortalia facta
peribunt,
nedum sermonum stet
honos et gratia
vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res
gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero monstravit Homerus.
Versibus impariter
iunctis querimonia
primum,
post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos
elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio
rabies armavit iambo;
hunc socci cepere
pedem grandesque cothurni,
alternis aptum
sermonibus, et populares
vincentem strepitus et natum rebus
agendis.
Musa dedit fidibus
divos puerosque
deorum
et pugilem victorem
et equum certamine primum
et iuvenum curas
et libera vina
referre.
Descriptas servare
vices operumque
colores
cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire
pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi
tragicis res comica non volt.
Indignatur item privatis
ac prope socco
dignis carminibus narrari cena
Thyestae.
Singula quaeque
locum teneant
sortita decentem.
Interdum tamen
et vocem comoedia tollit,
iratusque Chremes
tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus,
cum pauper et exsul uterque
proicit ampullas
et sesquipedalia
verba,
si curat cor spectantis tetigisse
querella.
Non satis est pulchra
esse poemata; dulcia
sunto,
et, quocumque volent, animum
auditoris agunto.
Vt ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
humani voltus:
si vis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male
si mandata loqueris,
aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
voltum verba
decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim
natura prius non intus ad omnem
fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram,
aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites
peditesque cachinnum.
Intererit
multum divusne loquatur an heros,
maturusne senex an adhuc florente iuventa
fervidus, an matrona potens, an sedula nutrix,
mercatorne vagus, cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere,
aut sibi convenientia finge.
Scriptor honoratum
si forte reponis
Achillem;
impiger, iracundus,
inexorabilis, acer
iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum
scaenae committis et audes
personam formare novam, servetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi constet.
Difficile est proprie
communia dicere, tuque
rectius Iliacum
carmen deducis in actus,
quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies
privati iuris erit, si
non circa vilem patulumque moraberis orbem;
nec verbum verbo curabis
reddere fidus
interpres, nec desilies
imitator in artum,
unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.
Nec sic incipies,
ut scriptor cyclicus
olim:
'Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.'
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
'Dic mihi Mura
virum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbes.'
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;
nec reditum
Diomedis ab interitu Meleagri,
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat et in medias res,
non secus ac notas, auditorem rapit, et quae
desperat tractata nitescere posse, relinquit;
atque ita mentitur,
sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu,
quid ego et populus mecum desideret, audi.
Si plausoris eges aulaea manentis et usque
sessuri donec cantor
'Vos plaudite' dicat,
aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque
decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces iam scit
puer et pede certo
signat humum, gestit
paribus colludere, et iram
colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Imberbus iuvenis, tandem
custode remoto,
gaudet equis canibusque
et aprici gramine campi,
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus
provisor, prodigus aeris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conversis studiis
aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda,
vel quod
quaerit et inventis
miser abstinet ac timet uti,
vel quod res omnis timide gelideque
ministrat,
dilator, spe longus,
iners, avidusque futuri,
difficilis,
querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator
censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes
commoda secum;
multa recedentes adimunt. Ne
forte seniles
mandentur iuveni partes
pueroque viriles,
semper in adiunctis aevoque
morabimur aptis.
Aut
agitur res in scaenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit
spectator. Non tamen intus
digna geri promes in scaenam, multaque tolles
ex oculis quae mox narret facundia praesens,
ne pueros coram
populo Medea trucidet,
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor
neu sit quinto productior actu
fabula, quae posci volt et spectata reponi.
Nec deus intersit,
nisi dignus vindice
nodus
inciderit: nec quarta
loqui persona laboret.
Actoris partes
chorus officiumque
virile
defendat, neu
quid medios intercinat actus
quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faveatque
et consilietur amice,
et regat iratos et amet peccare timentes;
ille dapes laudet mensae brevis,
ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
ille tegat commissa,
deosque precetur et oret
ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut
nunc, orichalco
vincta, tubaeque
aemula, sed tenuis
simplexque foramine
pauco
adspirare et
adesse choris erat utilis,
atque
nondum spissa nimis
complere sedilia flatu,
quo sane populus
numerabilis,
utpote parvus,
et frugi castusque
verecundusque coibat.
Postquam coepit
agros extendere victor et urbes
latior amplecti murus vinoque diurno
placari Genius
festis impune
diebus,
accessit numerisque
modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet
liberque laborum
rusticus, urbano confusus,
turpis honesto?
Sic priscae
motumque et
luxuriam addidit arti
tibicen traxitque
vagus per pulpita
vestem;
sic etiam fidibus
voces crevere
severis,
et tulit eloquium
insolitum facundia
praeceps,
utiliumque sagax
rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit
sententia Delphis.
Carmine qui
tragico vilem certavi ob hircum,
mox etiam agrestis
Satyros nudavit,
et asper
incolumi gravitate
iocum tentavit eo, quod
illecebris erat et grata novitate morandus
spectator, functusque sacris
et potus et exlex.
Verum ita risores,
ita commendare dicacis
conveniet Satyros, ita vertere seria
ludo,
ne quicqumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus
in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,
aut, dum vitat humum, nubes
et inania captet.
Effutire levis
indigna tragoedia
versus,
ut festis matrona
moveri iussa diebus,
intererit Satyris paullum pudibunda
protervis.
Non ego inornata et dominantia
nomina solum
verbaque, Pisones, Satyrorum
scriptor amabo;
nec sic enitar tragico differre
colori,
ut nihil intersit, Davusne
loquatur et audax
Pythias, emuncto
lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus
alumni.
Ex noto fictum
carmen sequar, ut sibi quivis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit
honoris.
Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
ne velut innati
triviis ac paene
forenses
aut nimium teneris
iuvenentur versibus
unquam,
aut immunda
crepent ignominiosaque
dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus
et pater et res,
nec si quid fricti ciceris
probat et nucis emptor,
aequis accipiunt
animis donantve corona.
Syllaba
longa brevi subiecta vocatur iambus,
pes citus; unde
etiam trimetris
accrescere iussit
nomen iambeis,
cum senos redderet
ictus,
primus ad extremum
similis sibi: non
ita pridem,
tardior ut paullo graviorque veniret ad aures,
spondeos stabilis
in iura paterna recepit
commodus et patiens, non
ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter.
Hic et in Acci
nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
in scaenam missos cum
magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit
artis crimine turpi.
Non quivis videt
immodulata poemata iudex,
et data Romanis venia est indigna
poetis.
Idcircone vager
scribamque licenter, an
omnes
visuros peccata putem mea, tutus et intra
spem veniae cautus? Vitavi
denique culpam,
non laudem merui. Vos
exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.
At
vestri proavi Plautinos et numeros et
laudavere sales, nimium patienter
utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
scimus inurbanum
lepido seponere dicto,
legitumumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
dicitur et plaustris
vexisse poemata Thespis,
quae canerent agerentque peruncti
faecibus ora.
Post hunc, personae
pallaeque repertor honestae,
Aeschylus et modicis
instravit pulpita
tignis
et docuit magnumque
loqui nitique cothurno.
Successit vetus
his comoedia, non sine multa
laude, sed in vitium libertas
excidit et vim
dignam lege regi: lex
est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Nil intentatum
nostri liquere poetae;
nec minimum meruere decus vestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica
facta,
vel qui praetextas
vel qui docuere
togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
quam lingua Latium, si
non offenderet unum-
quemque poetarum limae
labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
multa dies et multa litura coercuit
atque
perfectum decies
non castigavit ad
unguem.
Ingenium
misera quia fortunatius
arte
credit et excludit
sanos Helicone poetas
Democritus, bona
pars non unguis ponere curat,
non barbam; secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur
enim pretium
nomenque poetae,
si tribus Anticyris
caput insanabile nunquam
tonsori Licino commiserit. O
ego laevus,
qui purgor bilem
sub verni temporis
horam!
Non alius faceret
meliora poemata. Verum
nil tanti est: ergo
fungar vice cotis, acutum
reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi:
munus et officium,
nil scribens ipse, docebo,
unde parentur
opes, quid alat
formetque poetam,
quid deceat,
quid non, quo virtus,
quo ferat error.
Scribendi recte sapere
est et principium et fons.
Rem tibi Socraticae
poterunt ostendere chartae,
verbaque provisam
rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum
missi ducis, ille profecto
reddere personae
scit convenientia cuique.
Respicere exemplar
vitae morumque iubebo
doctum imitatorem
et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa
locis morataque
recte
fabula nullius veneris, sine
pondere et arte,
valdius oblectat populum meliusque moratur
quam versus inopes rerum
nugaeque canorae.
Graiis
ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis
rationibus assem
discunt in partes centum diducere. 'Dicat
filius Albini:
Si de quincunce
remota est
uncia, quid superat? Poteras
dixisse.' 'Triens.'
'Eu!
rem poteris servare tuam! Redit
uncia, quid fit?'
'Semis.' At haec animos aerugo
et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro
et levi servanda cupresso?
Aut
prodesse volunt, aut delectare poetae,
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
Quicquid praecipies,
esto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
Omne supervacuum
pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis
causa sint proxima
veris,
ne quodcumque
velit poscat sibi fabula
credi,
neu pransae Lamiae
vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum
agitant expertia
frugis;
celsi praetereunt
austera poemata
Ramnes:
omne tulit
punctum qui
miscuit utile dulci
lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera
liber Sosiis,
hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt
delicta tamen quibus ignovisse velimus.
Nam neque chorda
sonum reddit, quem volut manus et mens,
poscentique gravem persaepe remittit acutum,
nec semper feriet, quodcumque minabitur
arcus.
Verum ubi plura
nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit,
aut humana parum
cavit natura. Quid
ergo est?
Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus
ridetur chorda qui semper oberrat eadem,
sic mihi, qui multum
cessat, fit Choerilus
ille,
quem bis terve bonum
cum risu miror;
et idem
indignor quandoque
bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo
fas est obrepere somnum.
Vt pictura,
poesis; erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
Haec amat obscurum;
volet haec sub luce videri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;
haec placuit semel,
haec deciens repetita placebit.
O maior
iuvenum, quamvis et voce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis
medium et tolerabile rebus
recte concedi: consultus iuris et actor
causarum mediocris abest
virtute diserti
Messalae, nec
scit quantum
Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est; mediocribus
esse poetis
non homines, non di,
non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia
discors
et crassum unguentum
et Sardo cum
melle papaver
offendunt, poterat duci
quia cena sine istis:
sic animis natum inventumque poema iuvandis,
si paullum sumo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus
abstinet armis,
indoctusque pilae
discive trochive
quiescit,
ne spissae risum
tollant impune
coronae;
qui nescit versus, tamen audet fingere. 'Quidni?
Liber et ingenuus,
praesertim census
equestrem
summam nummorum,
vitioque remotus ab omni.'
Tu nihil invita
dices faciesve Minerva;
id tibi iudicium
est, ea mens:
si quid tamen olim
scripseris, in
Maeci descendat
iudicis aures
et patris et nostras, nonumque
prematur in annum,
membranis intus positis. Delere licebit
quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestris
homines sacer
interpresque deorum
caedibus et victu
foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc
lenire tigris rabidsque leones.
Dictus et Amphion
Thebanae conditor urbis
saxa movere sono testudinis
et prece blanda
ducere quo vellet. Fuit
haec sapientia quondam,
publica privatis
secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.
Sic honor et
nomen divinis vatibus atque
carminibus venit. Post
hos insignis Homerus
tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
et vitae monstrata
via est; et gratia
regum
Pieriis tentata
modis, ludusque
repertus
et longorum operum finis:
ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura
fieret laudabile carmen an arte
quaesitum est: ego nec
studium sine divite vena,
nec rude quid
possit video ingenium; alterius sic
altera poscit opem res, et coniurat amice.
Qui studet optatam
cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit;
abstinuit venere et vino. Qui
Pythia cantat
tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est
dixisse: 'Ego mira
poemata pango;
occupet extremum
scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane
nescire fateri.'
Vt
praeco ad merces turbam qui cogit emendas,
adsentatores iubet ad
lucrum ire poeta
dives agris,
dives positis in faenore nummis.
Si vero est
unctum qui recte
ponere possit,
et spondere
levi pro paupere,
et eripere atris
litibus implicitum, mirabor, si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus
amicum.
Tu seu donaris,
seu quid donare voles cui,
nolito ad versus
tibi factos ducere plenum
laetitiae; clamabit enim 'pulchre! bene! recte!'
pallescet super
his; etiam stillabit amicis
ex oculis rorem, saliet,
tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero
plus laudatore movetur.
Reges dicuntur
multis urgere culullis
et torquere
mero quem perspexisse laborant,
an sit amicitia dignus: si carmina condes,
nunquam te fallant
animi sub volpe latentes.
Quintilio si
quid recitares,
'Corrige sodes
hoc,' aiebat, 'et hoc:' melius te posse negares
bis terque expertum
frustra, delere iubebat
et male tornatos incudi
reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
quin sine
rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens
versus reprehendet inertes,
culpabit duros, incomptis adlinet atrum
transverso calamo
signum, ambitiosa
recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
fiet Aristarchus,
nec dicet, 'Cur ego amicum
offendam in nugis?'
Hae nugae seria ducent
in mala derisum
semel exceptumque sinistre.
Vt
mala quem scabies aut morbus
regius urget,
aut fanaticus error et iracunda Diana,
vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
qui sapiunt, agitant
pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
si veluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foveamve; licet 'Succurrite' longum
clamet 'io cives,'
non sit qui
tollere curet.
Si curet quis
opem ferre et demittere funem,
'Qui scis an
prudens huc se proiecerit atque
servari nolit?' dicam, Siculique
poetae
narrabo interitum. 'Deus immortalis haberi
dum cupit Empedocles,
ardentem frigidus
Aetnam
insiluit. Sit ius liceatque perire poetis.
Invitum qui servat, idem
facit occidenti.
Nec semel hoc
fecit, nec, si retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet,
cur versus factitet; utrum
minxerit in patrios cineres, an triste bidental
moverit incestus: certe furit, ac velut ursus
obiectos caveae valuit si frangere clatros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.'
|