|
II. Flore, bono claroque fidelis
amice Neroni,
si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis
et tecum sic agat: 'Hic et
candidus et talos
a vertice pulcher
ad imos
fiet eritque tuus
nummorum milibus
octo,
verna ministeriis ad nutus aptus eriles,
litterulis Graecis imbutus,
idoneus arti
cuilibet; argilla
quidvis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum
sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa
levant, ubi plenius aequo
laudat venales qui volt extrudere merces.
Res urget me nulla,
meo sum pauper
in aere.
Nemo hoc mangonum
faceret tibi,
non temere a me
quivis ferret idem. Semel
hic cessavit et,
ut fit,
in scalis latuit
metuens pendentis
habenae:'
des nummos, excepta
nihil te si fuga laedit;
ille ferat pretium poenae securus,
opinor.
Prudens emisti
vitiosum, dicta
tibi est lex;
insequeris tamen
hunc et lite moraris
iniqua.
Dixi me pigrum
proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum,
ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum
facientia iura
si tamen attemptas? Quereris super hoc
etiam, quod
exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles
collecta viatica
multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat, post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus
acer,
praesidium regale
loco deiecit,
ut aiunt,
summe munito et
multarum divite
rerum
Clarus ob id factum donis
ornatur opimis,
accipit et bis dena
super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
nescio quod cupiens
hortari coepit eundem
verbis, quae timido
quoque possent addere mentem:
'I bone quo virtus
tua te vocat, i pede
fausto,
grandia laturus
meritorum praemia. Quid
stas?'
Post haec ille catus quantumvis rusticus:
'Ibit,
ibit eo, quo vis, qui zonam
perdidit,' inquit.
Romae nutriri
mihi contigit
atque doceri
iratus Grais quantum
nocuisset Achilles.
Adiecere bonae
paullo plus artis Athenae,
scilicet ut possem
curvo dinoscere
rectum,
atque inter silvas
Academi quaerere
verum.
Dura sed emovere
loco me tempora
grato,
civilisque rudem
belli tulit aestus in
arma
Caesaris Augusti non
responsura lacertis.
Vnde simul primum me dimisere
Philippi,
decisis humilem
pennis inopemque
paterni
et laris et fundi paupertas impulit audax,
ut versus facerem.
Sed quod non desit
habentem
quae poterunt
unquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis
anni praedantur
euntes:
eripuere iocos,
venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere
poemata: quid faciam
vis?
Denique non omnes
eadem mirantur amantque:
carmine tu gaudes,
hic delectatur iambis,
ille Bioneis
sermonibus et sale
nigro.
Tres mihi convivae prope
dissentire videntur,
poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? Quid
non dem? Renuis tu quod iubet alter;
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Praeter
cetera, me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas
totque labores?
Hic sponsum vocat,
hic auditum scripta
relictis
omnibus officiis, cubat
hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus
uterque;
intervalla vides
humane commoda.
Verum
purae sunt plateae,
nihil ut meditantibus
obstet.
Festinat calidus
mulis gerulisque
redemptor,
torquet nunc lapidem nunc ingens machina
tignum,
tristia robustis luctantur funera
plaustris,
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
i nunc, et versus
tecum meditare canoros!
Scriptorum chorus
omnis amat nemus et fugit urbes,
rite cliens
Bacchi, somno gaudentis et umbra;
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
vis canere et contracta
sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi
quod vacuas desumpsit
Athenas
et studiis annos
septem dedit insenuitque
libris et curis,
statua taciturnius
exit
plerumque et risu populum quatit; hic
ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus
urbis
verba lyrae motura
sonum conectere
digner?
Frater
erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros
audiret honores,
Gracchus ut hic
illi, foret huic ut Mucius
ille.
Qui minus argutos
vexat furor iste poetas?
Carmina compono,
hic elegos. 'Mirabile
visu
caelatumque novem
Musis opus!' Adspice
primum,
quanto cum fastu,
quanto molimine circum-
spectemus vacuam
Romanis vatibus aedem;
mox etiam, si
forte vacas, sequere et procul
audi,
quid ferat et
quare sibi nectat
uterque coronam.
Caedimur et totidem
plagis consumimus hostem
lento Samnites
ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus
puncto illius,
ille meo quis?
Quis nisi Callimachus?
Si plus adposcere
visus,
fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut
placem genus irritabile
vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem, finitis studiis et mente
recepta,
obturem patulas impune
legentibus auris.
Ridentur
mala qui componunt carmina, verum
gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
si taceas, laudant quicquid
scripsere beati.
At qui legitimum
cupiet fecisse
poema,
cum tabulis animum
censoris sumet honesti,
audebit quaecumque parum splendoris
habebunt
et sine pondere erunt et honore
indigna ferentur,
verba movere loco,
quamvis invita
recedant
et versentur adhuc
intra penetralia Vestae.
Obscurata diu
populo bonus
eruet atque
proferet in lucem speciosa
vocabula rerum,
quae priscis memorata
Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis
premit et deserta
vetustas;
adsciscet nova, quae genitor
produxerit usus.
Vehemens et liquidus
puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque
beabit divite lingua;
luxuriantia compescet,
nimis aspera sano
levabit cultu, virtute
carentia tollet,
ludentis speciem
dabit et torquebitur ut qui
nunc Satyrum,
nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor
delirus inersque
videri,
dum mea delectent
mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi?
Fuit haud ignobilis
Argis,
qui se credebat
miros audire tragoedos,
in vacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera qui vitae
servaret munia
recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso
non insanire lagenae,
posset qui rupem
et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum
opibus curisque refectus
expulit elleboro
morbum bilemque
meraco,
et redit ad sese
'Pol, me occidistis,
amici,
non servastis,' ait, 'cui sic
extorta voluptas
et demptus per vim mentis gratissimus error.'
Nimirum
sapere est abiectis utile nugis
et tempestivum pueris
concedere ludum,
ac non verba sequi
fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque
modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum
loquor haec tacitusque recordor:
'Si tibi nulla
sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod
quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si volnus tibi
monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras,
cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae
prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est
quod quis libra
mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis,
mancipat usus;
qui te pascit
ager tuus est, et vilicus
Orbi,
cum segetes occat
tibi mox frumenta
daturas,
tu dominum sentit;
das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paullatim mercaris agrum, fortasse
trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid refert vivas numerato
nuper an olim?
Emptor Aricini
quondam Veientis et arvi
emptum cenat holus, quamvis aliter putat;
emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum.
Sed vocat usque
suum qua populus
adsita certis
limitibus vicina
refugit iurgia,
tamquam
sit proprium quidquam, puncto
quod mobilis horae
nunc prece, nunc
pretio, nunc vi, nunc morte
suprema
permutet dominos et cedat in
altera iura.
Sic, quia perpetuus
nulli datur usus, et heres
heredem alterius
velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt
aut horrea? Quidve
Calabris
saltibus adiecti Lucani, si
metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla,
tabellas,
argentum, vestes Gaetulo
murice tinctas,
sunt qui non habeant,
est qui non curat
habere.
Cur alter fratrum
cessare et ludere
et ungi
praeferat Herodis
palmetis pinguibus,
alter
dives et importunus
ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget
agrum,
scit Genius, natale
comes qui temperat
astrum,
naturae deus humanae,
mortalis in unum
quodque caput, voltu
mutabilis, albus
et ater.
Vtar et ex modico
quantum res poscet acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres
quod non plura datis
invenerit; et tamen idem
scire volam, quantum
simplex hilarisque
nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas
tua prodigus, an neque
sumptum
invitus facias, neque plura parare labores,
ac potius, puer ut
festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda
domus procul absit,
ego utrum
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis
velis Aquilone secundo,
non tamen adversis
aetatem ducimus Austris,
viribus, ingenio, specie,
virtute, loco, re
extremi primorum, extremis
usque priores.
Non es avarus,
abi. Quid, cetera
iam simul isto
cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores
magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala
rides?
Natalis grate
numeras? Ignoscis
amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta
levat spinis
de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
Tempus abire tibi
est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius
aetas.' |