|
I. Cum tot sustineas et tanta
negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus
ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer
tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber
pater et eum Castore Pollux,
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros adsignant, oppida condunt,
ploravere suis
non respondere favorem
speratum meritis. Diram qui contudit hydram
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit invidiam
supremo fine domari.
Vrit enim fulgore
suo qui praegravat artis
infra se positas, exstinctus
amabitur idem.
Praesenti tibi
maturos largimur
honores
iurandasque tuum
per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus
sapiens et iustus in uno,
te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat, et nisi
quae terris semota
suisque
temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
sic fautor veterum,
ut tabulas peccare
vetantes,
quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
vel Gabiis vel
cum rigidis aequata
Sabinis,
pontificum libros,
annosa volumina vatum,
dictitet Albano
Musas in
monte locutas.
Si, quia Graiorum
sunt antiquissima quaeque
scripta vel optima, Romani pensantur eadem
scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nil intra est
olea, nil extra est in nuce duri;
venimus ad summum
fortunae, pingimus atque
psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies,
ut vina, poemata reddit,
scire velim chartis pretium quotus
adroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri
debet an inter
viles atque novos? Excludat iurgia finis.
'Est vetus atque probus
centum qui perficit annos.'
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
inter quos referendus erit? Veteresne poetas,
an quos et praesens et postera respuat aetas?
'Iste quidem veteres
inter ponetur honeste,
qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.'
Vtor permisso,
caudaeque pilos
ut equinae
paullatim vello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus
ratione ruentis
acervi,
qui redit ad fastos
et virtutem aestimat annis
miraturque nihil nisi quod Libitina
sacravit.
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter
curare videtur
quo promissa
cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus
non est et mentibus haeret
paene recens?
Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quotiens
uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti
famam senis, Accius
alti,
dicitur Afrani toga
convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare
Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
interdum vulgus
rectum videt, est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poetas
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignave
multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iove
iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare,
sed emendata videri
pulchraque et exactis
minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum et
si versus paullo concinnior unus et alter,
iniuste totum ducit
venditque poema.
Indignor quicquam
reprehendi, non quia crasse
compositum illepideve putetor, sed quia nuper,
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necne crocum
floresque perambulet
Attae
fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti paene patres,
ea cum reprehendere coner,
quae gravis Aesopus,
quae doctus Roscius
egit;
vel quia nil rectum
nisi quod placuit sibi ducunt,
vel quia turpe putant
parere minoribus et quae
imberbi didicere senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae
carmen qui laudat, et illud,
quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quodsi tam Graecis novitas invisa fuisset
quam nobis, quid nunc esset vetus? Aut quid haberet,
quod legeret tereretque
viritim publicus
usus?
Vt primum positis
nugari Graecia
bellis
coepit et in vitium
fortuna labier aequa,
nunc athletarum studiis nunc arsit equorum,
marmoris aut eboris fabros
aut aeris amavit,
suspendit picta vultum mentemque tabella,
nunc tibicinibus nunc est gavisa tragoedis;
sub nutrice puella
velut si luderet infans,
quod cupide petiit, mature plena reliquit.
Quid placet aut
odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere
bonae ventique secundi.
Romae dulce diu
fuit et sollemne reclusa
mane domo vigilare,
clienti promere iura,
cautos nominibus
rectis expendere
nummos,
maiores audire,
minori dicere per quae
crescere res posset, minui
damnosa libido.
Mutavit mentem
populus levis et calet
uno
scribendi studio; puerique patresque severi
fronde comas vincti
cenant et carmina dictant.
Ipse ego, qui
nullos me adfirmo scribere versus,
invenior Parthis
mendacior, et prius orto
sole vigil calamum
et chartas et scrinia
posco.
Navem agere ignarus
navis timet; habrotonum
aegro
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error
tamen et levis haec insania quantas
virtutes habeat, sic
collige. Vatis
avarus
non temere est animus, versus amat, hoc studet unum;
detrimenta, fugas
servorum, incendia ridet;
non fraudem socio puerove incogitat ullam
pupillo; vivit siliquis
et pane secundo;
militiae quamquam
piger et malus, utilis urbi,
si das hoc, parvis
quoque rebus magna iuvari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis
iam nunc sermonibus
aurem;
mox etiam pectus
praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae,
recte facta refert,
orientia tempora
notis
instruit exemplis, inopem solatur
et aegrum.
Castis cum pueris
ignara puella mariti
disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit;
caelestis implorat aquas docta prece blandus,
avertit morbos, metuenda pericula pellit;
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum.
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae
prisci, fortes parvoque beati,
condita post frumenta, levantes tempore festo
corpus et ipsum animum spe
finis dura ferentem,
cum sociis operum,
pueris et coniuge fida,
Tellurem porco,
Silvanum lacte
piabant,
floribus et vino Genium,
memorem brevis aevi.
Fescennina per
hunc inventa licentia morem
versibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
in rabiem coepit verti iocus et per honestas
ire domos impune minax. Doluere cruento
dente lacessiti, fuit intactis
quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi: vertere modum formidine fustis
ad bene dicendum
delectandumque redacti.
Graecia capta
ferum victorem cepit et artis
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius
et grave virus
munditiae pepulere,
sed in longum tamen aevum
manserunt hodieque manent vestigia ruris.
Serus enim Graecis
admovit acumina chartis,
et post Punica
bella quietus
quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis
et Aeschylus utile ferrent.
Temptavit quoque
rem si digne vertere
posset,
et placuit sibi
natura sublimis
et acer,
nam spirat tragicum
satis et feliciter audet,
sed turpem putat
inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio
quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
plus oneris, quanto veniae minus. Adspice
Plautus
quo pacto partes
tutetur amantis
ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus
edacibus in parasitis,
quam non adstricto
percurrat pulpita socco.
Gestit enim nummum
in loculos demittere, post
hoc
securus cadat
an recto stet
fabula talo.
Quem tulit ad
scaenam ventoso
gloria curru,
exanimat lentus
spectator, sedulus inflat.
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
subruit aut reficit. Valeat
res ludicra, si me
palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem
fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures,
virtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare
parati,
si discordet eques media inter carmina
poscunt
aut ursum aut
pugiles his nam plebecula gaudet.
Verum equitis
quoque iam migravit ab aure voluptas
omnis ad incertos
oculos et gaudia vana.
Quattuor aut plures
aulaea premuntur
in horas,
dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
mox trahitur manibus
regum fortuna
retortis,
esseda festinant,
pilentia, petorrita,
naves,
captivum portatur ebur,
captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret
Democritus, seu
diversum confusa
genus panthera
camelo,
sive elephas albus
volgi converteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem
mimo spectacula plura,
scriptores autem
narrare putaret asello
fabellam surdo. Nam quae pervincere
voces
evaluere sonum,
referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire
putes nemus aut mare Tuscum:
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
divitiaeque peregrinae! Quibus oblitus actor
cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
'Dixit adhuc aliquid?' 'Nil sane.' 'Quid placet ergo?'
'Lana Tarentino
violas imitata veneno.'
Ac ne forte putes
me quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne;
ille per extentum
funem mihi posse videtur
ire poeta, mecum qui pectus inaniter angit,
irritat, mulcet,
falsis terroribus implet,
ut magus et modo me Thebis
modo ponit Athenis.
Verum
age, et his qui se lectori credere malunt
quam spectatoris fastidia ferre superbi
curam redde brevem, si munus Apolline
dignum
vis complere libris et vatibus addere
calcar,
ut studio maiore petant Helicona
virentem.
Multa quidem nobis
facimus mala saepe
poetae,
ut vineta egomet
caedam mea, cum
tibi librum
sollicito damus aut fesso; cum
laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprendere versum,
cum loca iam recitata
revolvimus irrevocati,
cum lamentamur
non apparere labores
nostros et tenui deducta
poemata filo,
cum speramus eo
rem venturam, ut simul atque
carmina rescieris nos fingere,
commodus ultro
arcessas et egere
vetes et scribere cogas.
Sed tamen est
operae pretium cognoscere,
quales
aedituos habeat
belli spectata domique
virtus indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro
regi magno fuit ille
Choerilus, incultis
qui versibus et
male natis
rettulit acceptos
regale nomisma
Philippos.
Sed veluti tractata
notam labemque remittunt
atramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem
rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto vetuit ne quis se praeter Apellen
pingeret aut alius
Lysippo duceret
aera
fortis Alexandri voltum simulantia. Quodsi
iudicium subtile videndis artibus
illud
ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso
iurares aere natum.
At neque dedecorant
tua de se iudicia atque
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt,
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae:
nec magis expressi vultus per aenea signa
quam per vatis opus mores animique virorum
clarorum apparent. Nec
sermones ego mallem
repentis per humum
quam res componere
gestas,
terrarumque situs
et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna, tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
claustraque custodem
pacis cohibentia Ianum,
et formidatam Parthis
te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque: sed neque parvum
carmen maiestas recipit
tua, nec meus audet
rem temptare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem
stulte quem diligit
urget,
praecipue cum
se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud,
quod quis deridet quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium
quod me gravat,
ac neque
ficto
in peius voltu proponi cereus usquam,
nec prave factis decorari versibus opto,
ne rubeam pingui
donatus munere
et una
cum scriptore
meo capsa porrectus operta
deferar in vicum
vendentem tus et odores
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis. |