|
XVIII. Si bene te novi, metues,
liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Vt matrona meretrici
dispar erit
atque
discolor, infido scurrae
distabit amicus.
Est huic diversum
vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna
gravisque,
quae se commendat
tonsa cute,
dentibus atris,
dum vult libertas
dici mera veraque virtus.
Virtus est medium
vitiorum et utrimque reductum.
Alter in obsequium
plus aequo pronus et imi
derisor lecti
sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba
cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere vel partes
mimum tractare secundas.
Alter rixatur
de lana saepe
caprina,
propugnat nugis armatus:
'Scilicet ut
non
sit mihi prima fides et vere quod placet ut non
acriter elatrem?
Pretium aetas
altera sordet.'
Ambigitur quid enim?
Castor sciat
an Dolichos plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem
damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem
supra vires
et vestit et unguit,
quem tenet argenti
sitis importuna
famesque,
quem paupertatis pudor et fuga,
dives amicus
saepe decem vitiis instructior
odit et horret,
aut, si non odit, regit
ac veluti pia
mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
vult et ait prope
vera: 'Meae, contendere noli,
stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est:
arta decet sanum
comitem toga; desine mecum
certare.' Eutrapelus
cuicumque nocere volebat
vestimenta dabat pretiosa: beatus
enim iam
cum pulchris tunicis sumet
nova consilia
et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
officium, nummos alienos pascet,
ad imum
Thraex erit
aut holitoris
aget mercede caballum.
Arcanum
neque tu scrutaberis illius unquam,
commissumque teges et vino tortus
et ira.
Nec tua laudabis
studia aut aliena
reprendes;
nec, cum venari
volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum
geminorum, Amphionis
atque
Zethi, dissiluit donec suspecta
severo
conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
moribus Amphion: tu cede potentis amici
lenibus imperiis,
quotiesque educet in agros
Aetolis onerata
plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae
senium depone
Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne
viris opus,
utile famae
vitaeque et membris, praesertim cum valeas
et
vel cursu superare
canem vel viribus
aprum
possis. Adde
virilia quod speciosius arma
non est qui tractet. Scis quo clamore coronae
proelia sustineas
campestria; denique saevam
militiam puer et Cantabrica
bella tulisti
sub duce, qui templis
Parthorum signa
refigit
nunc et si quid
abest Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas
et inexcusabilis absis,
quamvis nil extra
numerum fecisse modumque
curas, interdum nugaris rure
paterno.
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
te duce per pueros
hostili more refertur:
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox
victoria fronde coronet.
Consentire suis
studiis qui crediderit te,
fautor utroque
tuum laudabit pollice
ludum.
Protinus
ut moneam, si quid monitoris eges tu,
quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,
nec retinent patulae
commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non
ancilla tuum
iecur ulceret
ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
munere te parvo
beet, aut incommodus
angat.
Qualem
commendes etiam atque etiam adspice, ne mox
incutiant aliena
tibi peccata pudorem.
Fallimur et
quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri;
ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio; qui
dente Theonino
cum circumroditur, ecquid
ad te post paullo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis
inexpertis cultura potentis amici;
expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt
hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnavumque remissi;
[potores bibuli media de nocte Falerni]
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem; plerumque modestus
occupat obscuri
speciem, taciturnus acerbi.
Inter
cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aevum;
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes;
virtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum;
quid pure tranquillet, honos, an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita vitae.
Me
quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
quod superest aevi, si quid superesse volunt di.
Sit bona librorum et provisae frugis in annum
copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est
orare Iovem quae donat et aufert;
det vitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.
|