|
XVII. Quamvis,
Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
quo tandem pacto
deceat maioribus uti,
disce docendus adhuc
quae censet amiculus,
ut si
caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid
et nos quod cures proprium fecisse loquamur.
Si te grata quies
et primam somnus
in horam
delectat, si te pulvis
strepitusque rotarum,
si laedit caupona,
Ferentinum ire iubebo.
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
nec vixit male qui natus moriensque fefellit.
Si prodesse tuis
paulloque benignius ipsum
te tractare voles,
accedes siccus adunctum.
'Si pranderet
holus patienter, regibus
uti
nollet Aristippus.' 'Si
sciret regibus uti,
fastidiret holus qui
me notat.' Vtrius
horum
verba probes et facta, doce,
vel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia. Namque
mordacem Cynicum
sic eludebat,
ut aiunt:
'Scurror ego ipse
mihi, populo tu; rectius
hoc et
splendidius multo est. Equus
ut me portet, alat rex,
officium facio
tu poscis vilia rerum
dante minor, quamvis
fers te nullius
egentem.'
Omnis Aristippum
decuit color et
status et res,
temptantem maiora,
fere praesentibus
aequum.
Contra, quem duplici
panno patientia velat,
mirabor vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non
exspectabit amictum,
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet
personamque feret
non inconcinnus utramque;
alter Mileti textam
cane peius et angui
vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum: refer, et sine vivat ineptus!
Res gerere et
captos ostendere civibus hostis,
attingit solium Iovis et caelestia temptat:
principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini
contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit
ne non succederet.
Esto.
Quid, qui pervenit,
fecitne viriliter?
Atqui
hic est aut nusquam quod
quaerimus. Hic
onus horret,
ut parvis animis et parvo corpore maius;
hic subit et perfert.
Aut virtus nomen
inane est,
aut decus et pretium
recte petit experiens
vir.
Coram rege
sua de paupertate tacentes
plus poscente ferent. Distat
sumasne pudenter
an rapias. Atqui
rerum caput hoc
erat, hic fons.
'Indotat mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,'
qui dicit, clamat
'victum date'; succinit
alter
'et mihi': dividuo
findetur munere quadra.
Sed tacitus pasci
si posset corvus, haberet
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes
aut Surrentum
ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
nota refert meretricis
acumina, saepe catellam,
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel irrisus
triviis attollere
curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!'
'Quaere peregrinum'
vicinia rauca
reclamat.
|