|
XV. Quae
sit hiems Veliae,
quod caelum, Vala,
Salerni,
quorum hominum
regio et qualis via
(nam mihi Baias
Musa supervacuas
Antonius, et tamen
illis
me facit invisum,
gelida cum perluor unda
per medium frigus.
Sane murteta
relinqui,
dictaque cessantem
nervis elidere
morbum
sulfura contemni
vicus gemit, invidus
aegris
qui caput et stomachum
supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque
petunt et frigida rura.
Mutandus locus
est, et deversoria
nota
praeteragendus
equus. 'Quo tendis?
Non mihi Cumas
est iter aut Baias,' laeva
stomachosus habena
dicet eques; sed equis frenato est auris in ore).
maior utrum populum
frumenti copia pascat,
collectosne bibant
imbres puteosne perennes
iugis aquae; (nam
vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum
quidvis perferre
patique;
ad mare cum veni,
generosum et lene
requiro,
quod curas abigat,
quod cum spe divite manet
in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae
iuvenem commendet amicae).
Tractus uter plures
lepores, uter educet apros;
utra magis pisces et echinos aequora celent
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque
reverti,
scribere te nobis, tibi nos adcredere par
est.
Maenius,
ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis
urbanus coepit
haberi,
scurra vagus,
non qui certum praesepe teneret,
impransus non qui civem
dinosceret hoste,
quaelibet in quemvis opprobria
fingere saevus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae
fautoribus et timidis
nil
aut paullum abstulerat,
patinas cenabat
omasi
vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres
lamna candente
nepotum
diceret urendos corrector
Bestius. Idem
quicquid erat nactus praedae
maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, 'Non
Hercule miror,'
aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil volva
pulchrius ampla.'
Nimirum hic
ego sum; nam tuta
et parvula laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia
fortis;
verum ubi quid melius contingit et unctius,
idem
vos sapere et
solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis
fundata pecunia
villis.
|