|
VII. Quinque
dies tibi pollicitus me rure
futurum
Sextilem totum
mendax desideror.
Atqui
si me vivere vis sanum
recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare
timenti,
Maecenas, veniam, dum
ficus prima calorque
dissignatorem
decorat lictoribus
atris;
dum pueris omnis pater et matercula
pallet,
officiosaque sedulitas
et opella forensis
adducit febris et testamenta
resignat.
Quodsi bruma nives
Albanis illinet agris,
ad mare descendet
vates tuus et sibi
parcet
contractusque
leget; te, dulcis amice, reviset
cum Zephyris,
si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris
vesci Calaber iubet hospes,
tu me fecisti locupletem. 'Vescere sodes!'
'Iam satis est.' 'At tu quantum vis tolle.'
'Benigne.'
'Non invisa feres pueris munuscula parvis.'
'Tam teneor dono quam si dimittar onustus.'
'Vt libet; haec porcis
hodie comedenda relinques.'
Prodigus et stultus
donat quae spernit
et odit;
haec seges ingratos
tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis
ait esse paratus;
nec tamen ignorat
quid distent aera lupinis.
Dignum praestabo
me etiam pro laude merentis.
Quodsi me noles
usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos;
reddes dulce loqui;
reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae
maerere protervae.
Forte per angustam tenuis volpecula
rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul: 'Si vis,' ait, 'effugere istinc,
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.'
Hac ego si compellor
imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis
laudo satur altilium, nec
otia divitiis
Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum
laudasti, rexque paterque
audisti coram, nec verbo parcius absens;
inspice si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus,
proles patientis
Vlixi:
'Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.'
Parvum parva
decent: mihi iam non regia Roma,
sed vacuum Tibur
placet aut imbelle
Tarentum.
Strenuus et fortis
causisque Philippus
agendis
clarus, ab officiis
octavam circiter horam
dum redit atque foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
adrasum quendam vacua tonsoris
in umbra
cultello proprios purgantem leniter
ungues.
'Demetri' (puer hic non laeve iussa Philippi
accipiebat), 'abi; quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo
sit patre quove patrono.'
It redit et narrat Volteium nomine Menam,
praeconem, tenui
censu, sine crimine, notum
et properare loco
et cessare, et quaerere et uti,
gaudentem parvisque sodalibus et lare
certo
et ludis et post
decisa negotia campo.
'Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic
ad cenam veniat.' Non sane credere Mena;
mirari secum tacitus.
Quid multa? 'Benigne,'
respondet. 'Neget ille mihi?' 'Negat improbus, et te
neglegit aut horret.'
Volteium mane
Philippus
vilia vendentem tunicato
scruta popello
occupat et salvere
iubet prior. Ille Philippo
excusare laborem
et mercennaria
vincla,
quod non mane
domum venisset, denique quod non
providisset eum.
'Sic ignovisse
putato
me tibi, si cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo
post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.'
Vt ventum ad cenam est, dicenda
tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
mane cliens et
iam certus conviva,
iubetur
rura suburbana indictis
comes ire Latinis.
Impositus mannis
arvum caelumque Sabinum
non cessat laudare. Videt
ridetque Philippus,
et sibi dum requiem,
dum risus
undique quaerit,
dum septem donat sestertia, mutua septem
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus, ultra
quam satis est, morer, ex nitido
fit rusticus atque
sulcos et vineta crepat mera,
praeparat ulmos,
immoritur studiis
et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensus damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
'durus,' ait, 'Voltei, nimis attentusque videris
esse mihi.' 'Pol, me miserum,
patrone, vocares,
si velles, inquit, verum mihi ponere nomen.
Quod te per genium dextramque deosque Penates
obsecro et obtestor, vitae me redde priori.'
Qui semel adspexit,
quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque
suo modulo ac pede verum est.
|