|
VI. Nil
admirari prope res est una, Numici,
solaque, quae possit facere et servare beatum.
Hunc solem et
stellas et decedentia
certis
tempora momentis
sunt qui formidine nulla
imbuti spectent. Quid
censes munera
terrae,
quid maris extremos
Arabas ditantis et Indos,
ludicra quid plausus
et amici dona
Quiritis,
quo spectanda
modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa,
fere miratur eodem
quo cupiens pacto; pavor
est utrobique molestus;
improvisa simul species
exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si quidquid vidit melius peiusque sua spe
defixis oculis
animoque et corpore torpet?
Insani nomen sapiens
ferat, aequus
iniqui,
ultra quam satis
est virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum
et marmor vetus aeraque et artes
suspice, cum gemmis
Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant
oculi te mille loquentem;
gnavus mane forum
et vespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus
emetat agris
Mutus et--indignum,
quod sit peioribus
ortus,--
hic tibi sit potius quam tu mirabilis
illi.
Quicquid sub terra
est in apricum proferet aetas,
defodiet condetque nitentia. Cum bene
notum
porticus Agrippae
et via te conspexerit
Appi,
ire tamen restat
Numa quo devenit
et Ancus.
Si latus
aut renes morbo tentantur acuto,
quaere fugam morbi.
Vis recte vivere?
Quis non?
Si virtus hoc
una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. Virtutem
verba putas et
lucum ligna: cave
ne portus occupet
alter,
ne Cibyratica,
ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
tertia succedant, et quae pars quadret
acervum.
Scilicet uxorem
cum dote fidemque
et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat
Suadela Venusque.
Mancipiis locuples
eget aeris Cappadocum
rex.
Ne fueris hic
tu. Chlamydes Luculllus,
ut aiunt,
si posset centum scaenae
praebere rogatus,
'Qui possum tot?' ait, 'Tamen et quaeram et quot habebo
mittam.' Post paullo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum;
partem vel tolleret
omnes.
Exilis domus est ubi non et multa supersunt
et dominum fallunt
et prosunt furibus!
Ergo
si res sola potest
facere et servare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species
et gratia praestat,
mercemur servum
qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans
pondera dextram
porrigere. 'Hic multum
in Fabia valet, ille Velina,
cui libet hic fasces dabit, eripietque curule
cui volet importunus ebur.'
Frater, Pater
adde;
ut cuique est aetas, ita quemque facetus
adopta.
Si, bene qui cenat,
bene vivit; lucet, eamus
quo ducet gula: piscemur, venemur, ut
olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos,
differtum transire forum populumque iubebat,
unus ut e
multis populo spectante referret
emptum mulus aprum; crudi
tumidique lavemur,
quid deceat, quid
non, obliti, Caerite
cera
digni, remigium
vitiosum Ithacensis Vlixi,
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus
uti censet, sine
amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
Vive, vale: si
quid novisti rectius
istis,
candidus imperti;
si non, his
utere mecum.
|