|
III. Iuli
Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius, Augusti
privignus, scire
laboro.
Thracane vos Hebrusque
nivali compede vinctus,
an freta vicinas inter currentia turris,
an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors
operum struit? Hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis et paces longum diffundit
in aevum?
Quid Titius, Romana
brevi venturus in
ora,
Pindarici fontis
qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et rivos
ausus apertos?
Vt valet? Vt meminit nostri? Fidibusne
Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice
Musa,
an tragica desaevit
et ampullatur in
arte?
Quid mihi Celsus
agit? Monitus multumque monendus,
privatas ut quaerat
opes et tangere vitet
scripta, Palatinus
quaecumque recepit Apollo;
ne si forte suas repetitum venerit olim
grex avium plumas moveat cornicula risum
furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum
ingenium, non incultum est ac turpiter hirtum:
seu linguam causis
acuis seu civica iura
respondere paras seu condis amabile
carmen,
prima feres hederae
victricis praemia. Quodsi
frigida curarum
fomenta relinquere
posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conveniat Munatius?
An male sarta
gratia nequicquam coit et rescinditur? At
vos
seu calidus sanguis
seu rerum inscitia vexat
indomita cervice feros, ubicumque locorum
vivitis indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. |