|
I. Scr. mense Septembri (dat.
a. d. III. Kal. Oct.) a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
I. 1. Ego ex magnis caloribus--non
enim meminimus maiores--in Arpinati summa cum amoenitate, tum salubritate
fluminis me refeci ludorum diebus, Philotimo tribulibus commendatis.
In Arcano a. d. IIII. Idus Septembres fui: ibi Mescidium cum Philoxeno
aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi,
praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese collecturos esse
dicebant; apud Herum recte erat. In Maniliano offendi Diphilum Diphilo
tardiorem; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem
et aviarium. Villa mihi valde placuit, propterea quod summam dignitatem
pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit, posteaquam
et ipsa tota patet et columnae politae sunt. Totum in eo est--quod mihi
erit curae--, tectorium ut concinnum sit. Pavimenta recte fieri videbantur;
cameras quasdam non probavi mutarique iussi. 2. Quo loco in porticu te
scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi, ut est, magis placebat; neque enim
satis loci videbatur esse atriolo, neque fere solet nisi in iis
aedificiis fieri, in quibus est atrium maius, nec habere poterat adiuncta
cubicula et eiusmodi membra: nunc hoc vel honestate testudinis vel valde
boni aestivum locum obtinebit; tu tamen si aliter sentis, rescribe quam
primum. In balneariis assa in alterum apodyterii angulum promovi, propterea
quod ita erant posita, ut eorum vaporarium esset subiectum cubiculis.
Subgrande cubiculum autem et hibernum altum valde probavi, quod et ampla
erant et loco posita, ambulationis uno latere, eo, quod est proximum balneariis.
Columnas neque rectas neque e regione Diphilus collocarat: eas scilicet
demolietur; aliquando perpendiculo et linea discet uti. Omnino spero paucis
mensibus opus Diphili perfectum fore; curat enim diligentissime Caesius,
qui tum mecum fuit.
II. 3. Ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus
in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufido HS.
CCCICCC.CIC. emeramus. Ego locum aestate umbrosiorem vidi
numquam; permultis locis aquam profluentem, et eam uberem: quid quaeris?
iugera L. prati Caesius irrigaturum facile te arbitrabatur; equidem hoc,
quod melius intelligo, affirmo, mirifica suavitate villam habiturum, piscina
et salientibus additis, palaestra et silva virdicata. Fundum audio te
hunc Bovillanum velle retinere: de eo quid videatur, ipse constitues.
Calibus aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute
fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse, si vendere vellemus.
Mescidium mecum habui: is se ternis nummis in pedem tecum transegisse
dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIC. Mihi
plus visum est; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. Cillonem
arcessieram Venafro; sed eo ipso die quattuor eius conservos et discipulos
Venafri cuniculus oppresserat. 4. Idibus Septembr. in Laterio fui: viam
perspexi, quae mihi ita placuit, ut opus publicum videretur esse, praeter
CL. passus--sum enim ipse mensus ab eo ponticulo, qui est ad Furinae,
Satricum versus--: eo loco pulvis, non glarea iniecta est--id mutabitur--,
et ea viae pars valde acclivis est, sed intellexi aliter duci non potuisse,
praesertim cum tu neque per Locustae neque per Varronis velles
ducere. Velvinum ante suum fundum probe munierat; Locusta non attigerat,
quem ego Romae aggrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum,
quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius
ducenda rogabo. 5. Nicephorum, villicum tuum, sane probavi quaesivique
ex eo, ecquid ei de illa aedificatiuncula Laterii, de qua mecum locutus
es, mandavisses: tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS. XVI. conductorem
fuisse, sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque
id se omisisse. Mihi mehercule valde placet te illa, ut constitueras,
addere; quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse,
quae obiurget ceterarum villarum insaniam; verumtamen illud additum delectabit.
Topiarium laudavi: ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua
intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere
videantur et hederam vendere. Iam apoduthriv nihil alsius, nihil
muscosius. 6. Habes fere de rebus rusticis: urbanam expolitionem urget
ille quidem et Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro interviso,
quod est facile factu; quamobrem ea te cura liberatum volo.
III. 7. De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem
tibi, sed tu quoque mihi velim ignoscas; non enim concedo tibi, plus ut
illum ames, quam ipse amo; atque utinam his diebus in Arpinati, quod et
ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi
videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus, eat nobiscum puerumque educat:
clamores efficiam, si eum mecum habuero otiosus, nam Romae respirandi
non est locus. Id me scis antea gratis tibi esse pollicitum: quid nunc
putas, tanta mihi abs te mercede proposita? Venio nunc ad tuas litteras,
quas pluribus epistulis accepi, dum sum in Arpinati; nam mihi uno die
tres sunt redditae, et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore,
una pluribus verbis, in qua primum erat, quod antiquior dies in tuis fuisset
ascripta litteris quam in Caesaris: id facit Oppius nonnumquam necessario,
ut, cum tabellarios constituerit mitter litterasque a nobis acceperit,
aliqua re nova impediatur et necessario serius, quam constituerat, mittat
neque nos datis iam epistulis diem commutari curemus. 9. Scribis de Caesaris
summo in nos amore: hunc et tu fovebis et nos, quibuscumque poterimus
rebus, augebimus. De Pompeio et facio diligenter et faciam, quod mones.
Quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore
et desiderio tamen ex parte gaudeo. In Hippodamo et nonnullis aliis arcessendis
quid cogites, non intelligo: nemo istorum est, qui non abs te munus fundi
suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil
est: ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satisfecit; si ipsi minus,
praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. Quod scribis
te a Caesare quotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui
est istius rei, quemadmodum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium
meum a te amari teque ab illo pergaudeo. 10. De tribunatu quod scribis,
ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi ipse Caesar nominatim Curtio
paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. Si
cui praeterea petiero--id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet--,
facile patiar mihi negari, quoniam illi, qui mihi molesti sunt, sibi negari
a me non facile patiuntur. Ego Curtium, id quod ipsi dixi, non
modo rogatione, sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium
illius in salutem nostram facile perspexi. De Britannicis rebus cognovi
ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. De publicis
negotiis, quae vis ad te Tironem scribere, negligentius ad te ante scribebam,
quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.
IV. 11. Rescripsi epistulae maximae; audi nunc ad minusculam,
in qua primum est de Clodii ad Caesarem litteris; in quo Caesaris consilium
probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit, uti ullum ad illam
furiam verbum rescriberet. Alterum est, de Calventii Marii oratione quod
scribis: miror tibi placere me ad eam rescribere, praesertim cum illam
nemo lecturus sit, si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes
tamquam dictata perdiscant. Libros meos, [omnes] quos exspectas, inchoavi,
sed conficere non possum his diebus; orationes efflagitatas pro Scauro
et pro Plancio absolvi. Poema ad Caesarem, quod composueram, incidi; tibi,
quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spatii, scribam.
12. Venio ad tertiam. Valbum quod ais mature Romam bene comitatum esse
venturum mecumque assidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum
perque iucundum. Quod me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris
ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando vivemus? 13. Quarta
epistula mihi reddita est Idibus Sept., quam a. d. IIII. Idus Sext. ex
Britannia dederas. In ea nihil sane erat novi praeter Erigonam--quam si
ab Oppio accepero, scribam ad te, quid sentiam, nec dubito, quin mihi
placitura sit--, et, quod paene praeterii, de eo, quem scripsisti de Milonis
plausu scripsisse ad Caesarem: ego vero facile patior ita Caesarem existimare,
illum quam maximum fuisse plausum; et prorsus ita fuit et tamen ille plausus,
qui illi datur, quodam modo nobis videtur dari. 14. Reddita etiam mihi
est pervetus epistula, sed sero allata, in qua de aede Telluris et de
porticu Catuli me admones: fit utrumque diligenter; ad Telluris quidem
etiam tuam statuam locavi. Item de hortis me quod admones, nec fui umquam
valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam
cum venissem a. d. XIII. Kal. Octobres, absolutum offendi in aedibus tuis
tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum:
id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster, dum
ego absum, non cessavit apud rhetorem: de eius eruditione quod labores,
nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video; cetera eius
sic suscipio, ut me putem praestare debere.
V. 15. Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus,
flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit; Ti. Nero cum bonis subscriptoribus;
C. Memmius tribunus pl. cum L. Capitone. Ad urbem accessit a. d. XII.
Kal. Octobr.: nihil turpius nec desertius; sed his iudiciis nihil audeo
confidere. Quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat
postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc
nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. 16.
Tuas litteras vehementer exspecto. Quod scribis te audisse, in candidatorum
consularium coitione me interfuisse, id falsum est; eiusmodi enim pactiones
in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus
interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit, ut iis coitionibus
interessem, quibus Messala excluderetur. Cui quidem vehementer satisfacio
rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio; Domitio ipsi multa iam feci,
quae voluit quaeque a me petivit; Scaurum beneficio defensionis valde
obligavi. Adhuc erat valde incertum, et quando comitia et qui consules
futuri essent.
17. Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a
vobis venerunt a. d. XI. Kal. Septembr. vicesimo die. O me sollicitum!
quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! Scilicet, quo erant
suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus afferebat. Sed ad tuas
venio litteras. Primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim
cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quidquam cum Publio;
mihi enim non placuerat. 18. Quod interiore epistula scribis, me Idibus
Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem
neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse
nec Oppium. Quo consilio? quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes
Vibullii erant; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat.
Ego vero nullas deut¡raw frontÛdaw
habere possum in Caesaris rebus: ille mihi secundum te et liberos nostros
ita est, ut sit paene par. Videor id iudicio facere--iam enim debeo--;
sed tamen amore sum incensus.
VI. 19. Cum scripsissem haec infima, quae sunt mea manu,
venit ad nos Cicero tuus ad coenam, cum Pomponia foris coenaret. Dedit
mihi epistulam legendam tuam, quam paullo ante acceperat, Aristophaneo
modo valde mehercule et suavem et gravem; qua sum admodum delectatus.
Dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse affixum tamquam
magistro. Quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero
illo suavius, nihil nostri amantius. Haec inter coenam Tironi dictavi,
ne mirere alia manu esse. 20. Annali pergratae litterae tuae fuerunt,
quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares.
P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat,
significat valde te sibi gratum fecisse, quod de sua voluntate erga Caesarem
humanissime diligentissimeque locutus esses. 21. Cum Romam ex Arpinati
revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. Non possum
scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse, ut sine meis litteris
ad te proficisceretur: illud scribo, mihi molestum fuisse; iam enim diu
cogitaveram ex eo, quod tu ad me scripseras, ut, si quid esset, quod ad
te diligentius perferri vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris,
quas vulgo ad te mitto, nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit,
moleste ferendum sit. Minucio me et Salvio et Labeoni reservabam: Labeo
aut tarde proficiscetur aut hic manebit. 22. Hippodamus ne numquid vellem
quidem rogavit. T. Pinarius amabiles ad me de te litteras mittit: se maxime
litteris, sermonibus, coenis denique tuis delectari. Is homo semper me
delectavit fraterque eius mecum est multum: quare, uti instituisti, complectere
adolescentem.
VII. 23. Quod multos dies epistulam in manibus habui
propter commorationem tabellariorum, ideo multa coniecta sunt aliud alio
tempore, velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi, suburbanum
si quod invenisset, non dubitaturum esse emere. In eius sermone ego utrumque
soleo admirari, et te de suburbano emendo, cum ad illum scribas, non modo
ad me non scribere, sed etiam aliam in sententiam scribere, et, cum ad
illum scribas, nihil te recordari de epistulis illis, quas in Tusculano
eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, gnÇyi,
pÇw llÄ k¡xrhtai, totum denique vultum,
sermonem, animum eius, quemadmodum coniicio, quasi [dedidicisse.]
[Footnote adds this to text. Loeb explains it was
added by Wesenberg.] 24. Sed haec tu videris: de suburbano cura
ut sciam, quid velis, et simul, ne quid ille turbet, vide. Quid praeterea?
quid? Etiam. Gabinius a. d. IIII. Kal. Octobr. noctu in urbem introierat:
[et] hodie hora VIII., cum edicto C. Alfii de maiestate eum adesse oporteret,
concursu magno et odio universi populi paene afflictus est. Nihil illo
turpius; proximus tamen est Piso: itaque mirificum embolium cogito in
secundum librorum meorum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum,
qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum
perdidisset, alter vendidisset. 25. Ex Britannia Caesar ad me Kal. Septembr.
dedit litteras, quas ego accepi, a. d. IIII. Kal. Octobr., satis commodas
de Britannicis rebus, quibus, ne admirer, quod a te nullas acceperim,
scribit se sine te fuisse, cum ad mare accesserit. Ad eas ego ei litteras
nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter eius luctum. Te oro
etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
|
|
III. Scr. Romae mense Octobri
(a. d. XII. Kal. Nov.?) a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Occupationum mearum
tibi signum sit librarii manus: diem scito esse nullum, quo die non dicam
pro reo; ita, quidquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere
confero. Negotia se nostra sic habent: domestica vero, ut volumus: valent
pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant.
Expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus: sed tua ad perfectum iam
res rustica Arcani et Laterii. Praeterea de aqua, de via nihil praetermisi
quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat
angitque vehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil
a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum, sed ne
rumoris quidem affluxit; me autem iam et mare istuc et terra sollicitat,
neque desino, ut fit in amore, ea, quae minime volo, cogitare. Quare non
equidem iam te rogo, ut ad me de te, de rebus istis scribas--numquam enim,
cum potes, praetermittis--, sec hoc te scire volo, nihil fere umquam me
sic exspectasse, ut, cum haec scribebam, tuas litteras. 2. Nunc cognosce
ea, quae sunt in re publica: comitiorum quotidie singuli dies tolluntur
obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium: tanta invidia sunt consules
propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. Candidati consulares
quattuor omnes rei: causae sunt difficiles, sed enitemur, ut Messala noster
salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium
de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio,
Sulla filio; contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit.
3. Quaeris: "quid fiet de Gabinio?" Sciemus de maiestate triduo:
quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus caeditur,
accusatoribus frigidissimis utitur; consilium varium, quaesitor gravis
et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. Quid futurum
sit, nescio; locum tamen illi in civitate non video. Animum praebeo ad
illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum. 4. Habes fere
de omnibus rebus; unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio
est Paeonii sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni; sed
nostrum instituendi genus esse paullo eruditius et yetixÅteron
non ignoras: quare neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam
volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur,
in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patimur illum ire nostris itineribus--eodem
enim perventurum esse confidimus--, sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo
eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus; magna
enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam
minus assequemur. Quibus in locis et qua spe hiematurus sis, ad me quam
diligentissime scribas velim.
|
|
IV. Scr. Romae IX. Kal.
Nov. a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Gabinius absolutus
est. Omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius,
nihil illo consilio sordidius; sed tamen, nisi incredibilis contentio
precesque Pompeii, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi
Lentulo non respondisset, qui tum, illo accusatore illoque consilio, sententiis
condemnatus sit XXXII., cum LXX. tulissent. Est omnino tam gravi fama
hoc iudicium, ut videatur reliquis iudiciis periturus, et maxime de pecuniis
repetundis; sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla
iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. Quid plura de iudicibus? duo
praetorii sederunt, Domitius Calvinus: is aperte absolvit, ut omnes viderent;
et Cato: is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus
nuntiavit. 2. Aiunt nonnulli, etiam Sallustius, me oportuisse accusare.
His ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus?
sed me alia moverunt: non putasset sibi Pompeius de illius salute, sed
de sua dignitate mecum esse certamen; in urbem introisset; ad inimicitias
res venisset; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer; auriculam
fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam.
Ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer approbo:
ille, cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi
nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem
non tulit--nihil dicam gravius--et minus potens eo tempore, quid in me
florentem posset, ostendit; nunc, cum ego ne curem quidem multum posse,
res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso
contenderem--sic enim faciendum fuisset--? non existimo te putare id mihi
suscipiendum fuisse. 3. "Alterutrum," inquit idem Sallustius;
"defendisses idque Pompeio contendenti dedisses, etenim vehementer
orabat." Lepidum amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet
periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! Ego vero hac mediocritate
delector, ac mihi illud iucundum est, quod, cum testimonium secundum fidem
et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset
sibi esse, mihi se satisfacturum, neque me quidquam interrogavit. 4. De
versibus, quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non
modo tempus, sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat; sed abest
etiam ¤nyousiasmñw,
non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore.
Simul et illud--sine ulla mehercule ironia loquor--: tibi istius generis
in scribendo priores partes tribuo quam mihi. 5. De bibliotheca tua Graeca
supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis, valde velim ista confici,
praesertim cum ad meum quoque usum spectent; sed ego, mihi ipsi ista per
quem agam, non habeo--neque enim venalia sunt, quae quidem placeant, et
confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt--, Chrysippo
tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. De fisco quid egerit Scipio,
quaeram; quod videbitur rectum esse, curabo. De Ascanione, tu vero, quod
voles, facies; me nihil interpono. De suburbano, quod non properas, laudo,
ut habeas, hortor. 6. Haec scripsi a. d. VIIII. Kal. Novembr., quo die
ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem
meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius cum vellem, quod
Pomptino ad triumphum a. d. III. Nonas Novembr. volebam adesse; etenim
erit nescio quid negotioli: nam Cato et Servilius praetores prohibituros
se minantur, nec, quid possint, scio--ille enim et Appium consulem secum
habebit et praetores et tribunos pl.--, sed minantur tamen, in primisque
'Arh pn¡vw Q. Scaevola. Cura,
mi suavissime et carissime frater, ut valeas.
|
|
V. & VI. Scr. in
Tusculano exeunte mense Oct. aut ineunte Novembri a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Quod quaeris, quid de
illis libris egerim, quos, cum essem in Cumano, scribere institui, non
cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque
mutavi; nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis ferris,
quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibis, sermo est a me institutus
Africano paullo ante mortem et Laelii, Phili, Manilii, P. Rutilii,
Q. Tuberonis et Laelii generorum, Fannii et Scaevolae, sermo autem in
novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo
cive--sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi
ponderis afferebat--, ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente
Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus
dici posse, si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides
Ponticus, sed consularis et is, qui in maximis versatus in re publica
rebus essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta
esse; oratorum sermonem in illis nostris libris, qui essent de ratione
dicendi, belle a me removisse, ad eos tamen rettulisse, quos ipse vidissem;
Aristotelem denique, quae de re publica et praestanti viro scribat, ipsum
loqui. 2. Commovit me, et eo magis, quod maximos motus nostrae civitatis
attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas, qui loquebantur;
ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem
quempiam. Nunc et id vitabo et loquar ipse tecum, et tamen illa, quae
institueram, ad te, si Romam venero, mittam; puto enim te existimaturum
a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos. 3. Caesaris
amore, quem ad me perscripsit, unice delector; promissis iis, quae ostendit,
non valde pendeo: nec sitio honores nec desidero gloriam, magisque eius
voluntatis perpetuitatem quam promissorum etiam exspecto; vivo tamen in
ea ambitione et labore, quam id, quod non postulo, exspectem. Quod me
de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore,
nec sane satis commoveor animo ad ea, quae vis, canenda. mpÇteiw
vero ad ea, quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu, qui omnes
isto eloquendi et exprimendi genere superasti, a me petis? Facerem tamen,
ut possem, sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate,
quam plane mihi tempora eripiunt. Abduco me equidem ab omni rei publicae
cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi, quod mehercule in primis
te celatum volebam: angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem
publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis, quod in illa auctoritate
senatoria florere debebat, aut forensi labore iactari aut domesticis litteris
sustentari, illud vero, quod a puero adamaram,
pollòn
risteæein kaÜ êpeÛroxon ¦mmenai llvn,
totum occidisse, inimicos a me partim
non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum, sed
ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum,
qui me tantum, quantum ego vellem, amaret, aut etiam, sicut alii putant,
hunc unum esse, qui velit: quorum tamen nihil est eiusmodi, ut ego me
non multa consolatione quotidie leniam; sed illa erit consolatio maxima,
si una erimus: nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui. 5.
Gabinius si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem; qui
illum oderunt--ii sunt toti ordines--, propter quem oderunt, me ipsum
odisse coepissent. Tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem, quantum
omnes viderunt; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque
converto. 6. De libris, Tyrannio est cessator; Chrysippo dicam, sed res
operosa est et hominis perdiligentis: sentio ipse, qui in summo studio
nihil assequor. De Latinis vero, quo me vertam, nescio: ita mendose et
scribuntur et veneunt; sed tamen, quod fieri poterit, non negligam. Crebrius,
ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia adnuat, debere tibi valde
renuntiant. Ab aerario puto confectum esse, dum absum.
7. Quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum
scribas, tu quidquam ab alio mutuaris? et kr¡ow
quaeris, cum Electram et Troadas scripseris? cessator esse noli et illud
gnÇyi seautñn noli putare
ad arrogantium minuendam solum esse dictum, verum etiam ut bona nostra
norimus. Sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. Habes ad duas
epistulas proximas.
|
|
VIII. Scr. Romae exeunte
mense Novembri a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. Superiori epistulae
quod respondeam, nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo
in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc
non venerat; delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. Tantum
te et moneo et rogo, ut in istis molestiis et laboribus et desideriis
recordere, consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae; non enim commoda
quaedam sequebamur parva ac mediocria, quid enim erat, quod discessu nostro
emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi
viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. Plura ponuntur in
spe, quam petimus: reliqua ad iacturam reserventur. Quare, si crebro referes
animum tuum ad rationem et veteris consilii nostri et spei, facilius istos
militiae labores ceteraque, quae te offendunt, feres, et tamen, cum voles,
depones, sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam appropinquat.
2. Etiam illud te admoneo, ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum
sit, moleste feramus: multa sunt, quae ego nescire malo quam cum aliquo
periculo fieri certior. Plura ad te vacuo animo scribam, cum, ut spero,
se Cicero meus belle habebit. Tu velim cures, ut sciam, quibus nos dare
oporteat eas, quas ad te deinde litteras mittemus, an Labieni; ubi enim
isti sint Nervii et quam longe absint, nescio. 3. De virtute et gravitate
Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi
voluptatem. Quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus
cum opera, tum animo sumo multo magis, tamen, quoniam ex epistula, quam
ad te miseram, cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum
idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messallam iam
nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod certum
consulem cum Domitio numeratis, nihil a nostra opinione dissentitis. Ego
Messallam Caesari praestabo. Sed Memmius in adventu Caesaris habet spem,
in quo illum puto errare; hic quidem friget, Scaurum autem iampridem Pompeius
abiecit. 4. Res prolatae; ad interregnum comitia adducta; rumor dictatoris
iniucundus bonis, mihi etiam magis, quae loquuntur, sed tota res et timetur
et refrigescit. Pompeius plane se negat velle; antea mihi ipse non negabat.
Hirrus auctor fore videtur: o di, quam ineptus! quam se ipse amans sine
rivali! Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit. Velit
nolit, scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit.
Aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe
nihil. 5. Serrani Domestici filii funus perluctuosum fuit a. d. VIII.
Kal. Decembr.: laudavit pater scripto meo. 6. Nunc de Milone. Pompeius
ei nihil tribuit, omnia Guttae dicitque se perfecturum, ut in illum Caesar
incumbat: hoc horret Milo, nec iniuria, et, si ille dictator factus sit,
paene diffidit. Intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio
suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet, ne per vim perferatur.
Ludos apparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores:
stulte bis terque non postulatos, vel quia munus magnificum dederat, vel
quia facultates non erant, vel quia potuerat magistrum se, non aedilem
putare. Omnia fere scripsi. Cura, mi carissime frater, ut valeas.
|
|
IX. Scr. Romae mense Decembri
a.u.c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.
1. De Gabinio nihil fuit
faciendum istorum, quae a te amantissime cogitata sunt. Tñte
moi xnoi. Feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt,
et summa cum lenitate, quae feci; illum neque ursi neque levavi: testis
vehemens fui, praeterea quievi. Exitum iudicii foedum et perniciosum levissime
tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut iis malis rei publicae
licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem, nihil
est enim perditius his hominibus, his temporibus; 2. itaque, ex re publica
quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae
me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri.
Angit unus Milo; sed velim finem afferat consulatus eius, in quo enitar
non minus, quam sum enisus in nostro, tuque istinc, quod facis, adiuvabis.
De quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt; de re familiari timeo:
õ d¢ maÛnetai oék
¦t' nektÇw,
qui ludos HS. CCCC comparet. Cuius in hoc
uno inconsiderantiam et ego sustinebo, ut potero, et, tu ut possis, est
tuorum nervorum. 3. De motu temporum venientis anni, nihil te intelligere
volueram domestici timoris, sed de communi rei publicae statu, in quo
etiamsi nihil procuro, tamen nihil curare vix possum; quam autem te velim
cautum esse in scribendo, ex hoc coniicito, quod ego ad te ne haec quidem
scribo, quae palam in re publica turbantur, ne cuiusquam animum meae litterae
interceptae offendant. Quare domestica cura te levatum volo; in re publica
scio quam sollicitus esse soleas. Video Messalam nostrum consulem: si
per interregem, sine iudicio; si per dictatorem, tamen sine periculo:
odii nihil habet; Hortensii calor multum valebit; Gabinii absolutio lex
impunitatis putatur. 'En par¡rgÄ:
de dictatore tamen actum adhuc nihil est: Pompeius abest, Appius miscet;
Hirrus parat, multi intercessores numerantur; populus non curat, principes
nolunt, ego quiesco. 4. De mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo,
et sum equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens,
sed cave, amabo, quidquam, quod ad meum commodum attineat, nisi maximo
tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris. 5. De epistula
Vatinii, risi; sed me ab eo ita observari scio, ut eius ista odia non
sorbeam solum, sed etiam concoquam. 6. Quod me hortaris, ut absolvam,
habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ¦pow
ad Caesarem, sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae
tuae, cui soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. 7. Quid?
si caementum bonum non haberem, deturbem aedificium? quod quidem mihi
quotidie magis placet, in primisque inferior porticus et eius conclavia
fiunt recte. De Arcano, Caesaris opus est vel mehercule etiam elegantioris
alicuius; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum
Philotimorum est, non Diphilorum; sed et ipsi ea adibimus et mittemus
et mandabimus. 8. De Felicis testamento tum magis querere, si scias: quas
enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in unciis firmissimum tenes,
eas vero--lapsus est per errorem et suum et Sicurae servi--non
obsignavit, quas noluit, eas obsignavit. 'All'
oÞmvz¡tv: nos modo valeamus. 9. Ciceronem et ut
rogas amo et ut meretur et debeo; dimitto autem a me, et ut a magistris
ne abducam et quod mater Porcia non discedit, sine qua edacitatem pueri
pertimesco; sed sumus una tamen valde multum. Rescipsi ad omnia. Mi suavissime
et optime frater, vale.
|