|
Sed enim maius est hoc quiddam quam
homines opinantur et pluribus ex artibus studiisque collectum.
V. Quid enim quis aliud in maxima discentium
multitudine, summa magistrorum copia, praestantissumis hominum ingeniis,
infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis
praemiis esse causae putet nisi rei quandam incredibilem magnitudinem
ac difficultatem? 17. Est enim et scientia comprehendenda rerum
plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque inridenda
est, et ipsa oratio conformanda non solum electione sed etiam constructione
verborum et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura
tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in
eorum qui audiunt mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda
est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio
libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi
suptili venustate atque urbanitate coniuncta. 18. Tenenda praeterea
est omnis antiquitas exemplorumque vis neque legum ac iuris civilis
scientia neglegendast. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam?
quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione
ac varietate moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit histrionum
levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris et vocis
et motus moderatione laborent, quis ignoret quam pauci sint fuerintque
quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum
omnium memoria? quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et
verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint
in oratore, peritura. 19. Quam ob rem mirari desinamus quae causa
sit eloquentium paucitatis, cum ex iis rebus universis eloquentia
constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque
potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas
carast, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis
aut magistris aut exercitationibus quibus utuntur omnes, sed aliis
quibusdam se id quod expetunt consequi posse confidant.
|
|
|
VI. 20. Ac mea
quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator,
nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Et enim ex rerum cognitione ecflorescat et redundet oportet oratio;
quae nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam
habet elocutionem et paene puerilem.
|
|