|
IX. Atque haec
parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum esse
Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. 26. Primum
videte hominis audaciam: Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem,--illam
cuius virum A. Aurium occiderat, --concupivit. Utrum impudentior
hic qui postulet an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est;
sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. 27. Petit
Oppianicus ut sibi Sassia nubat, et id magno opere contendit; illa
autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique
illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat,
sed, 'quod haberet ille tres filios,' idcirco se ab eis nuptiis
abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset,
domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis
adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem
eius filiuf, Papia natus, Teani Apuli, (quod abest a Larino XVIII
milia passuum), apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa
puerum Teano: quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non
solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum
proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, hora undecima cum valens
in publico visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam
luceret combustus est. 28. Atque hunc tantum maerorem matri prius
hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa
cum uno tempore audisset sibi non solum filium, sed etiam exsequiarum
munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro
funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant
cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo
Sassia, laetanti iam animo et spe optime confirmato: nec mirum,
quae se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus esse delinitam
videret. Ita quod ceteri propter liberos pecuniae cupidiores esse
solent, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
30.... Qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti
fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit
se maximo cum dolore emori; nec diutius vixit quam locuta est, nam
in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem
tam repentinam vocesque morientis omnia praeterea quae solent esse
indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt.
|
|
|
XI. 31. Eodemque
veneno C. Oppianicum fratrem necavit. Neque est hoc satis: tametsi
in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur,
tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus
ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam
appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una
illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. Post fratrem adgressus
est: qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et
de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa
significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mulierem ne partu
eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem
liberos prius vita privavit quam illi hanc a nautra lucem accipere
potuerunt, ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum
esse posse, a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis
custodiae tegere potuissent.
|
|