The Society for Ancient Languages
Week Nine
EPISTULAE AD ATTICUM |
LETTERS TO ATTICUS |
| 3. Quod me ab hoc maerore recreari vis,
facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo
scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor.
quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer. quem
librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse
talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior--non equidem satis
(vis enim urget), sed relaxor tamen, omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si
queam, reficiendum, idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse
nisi faciam. solitudo aliquid aduivat, sed multo plus proficeret si tu tamen interesses.
quae mihi una causa est hinc discendendi; nam pro malis recte habebat. quamquam
<id>¹ ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt illa quae
amabas. ¹ add. Lambinus |
EPISTULAE AD FAMILIARES |
LETTERS TO FRIENDS |
| 1. Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares, quam eo casu, quo sum gravissime afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem. Nam et oratio tua prudens, et amor erga me singularis multum levaret. Sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me affectum offendes, ut multum a te possim iuvari; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est. Firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eamdem cognosces, quam reliquisti. | |
| 2. Quod scribis, praelia te mea causa sustinere, non tam id laboro, ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearumm; nam et celeriter una futuros nos arbitror, et nondum satis confirmatus sum ad scribendum. |